Ariane, Ste-Élie

mercredi 23 novembre 2016

Quaestio subdifficilis, num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Non enim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates  veterrima quaeque, ut ea vina, quae vetustatem ferunt, esse debet suavissima verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.

Ariane, Ste-Élie